monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 353

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 353
Partiendi differentiae non frequenter occurrunt, atque ita sine his infinita potest esse partitio, si usque ad individuum voluerimus pervenire. nam si certum hominem pro toto dicamus et eius partes breviter colligere voluerimus, differentiae non suppetunt partium, et certarum partium nominibus uti cogemur, ut dicamus caput, pedes et reliqua; quae si complecti breviter voluerimus, quoniam differentiae desunt, non possumus singula colligere, quia multa sunt, et aut impossibile erit aut longum.